[00:04.92]Ubi caritas et amor, Deus ibi est. [00:14.96]Congregavit nos in unum Christi amor. [00:24.94]Exultemus, et in ipso jucundemur. [00:34.98]Timeamus, et amemus Deum vivum. [00:45.07]Et ex corde diligamus nos sincero. [00:57.67]Ubi caritas et amor, Deus ibi est. [01:07.56]Simul ergo cum in unum congregamur: [01:17.58]Ne nos mente dividamur, caveamus. [01:27.52]Cessent iurgia maligna, cessent lites. [01:37.61]Et in medio nostri sit Christus Deus. [01:50.47]Ubi caritas et amor, Deus ibi est. [02:00.27]Simul quoque cum beatis videamus, [02:10.26]Glorianter vultum tuum, Christe Deus: [02:20.51]Gaudium quod est immensum, atque probum [02:30.56]Saecula per infinita saeculorum